

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 23: Versus 11
Et illusit.Quod in alba veste spernitur et illuditur, significat quod pro totius mundi peccatis in carne casta immolatus agnus est passus et sepultus: quod hic alba, juxta alios Evangelistas purpurea vel coccinea veste illuditur, indutus, signat geminum martyrii genus, quo in passionibus Ecclesia adornatur, ut sit candidus actione, rubicundus sanguine. Ipse enim membrorum flosculis vernans, in pace lilia gignit, bello rosas.Et remisit ad Pilatum.Ad Herodem mittitur, ad Pilatum remittitur, et si uterque reum non pronuntiat, alienae tamen iniquitatis stimulis obsequitur.